Welcome to the Kevin Carson Centre for Puritan Studies

quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos1 eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam2 non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? [2] O tempora, o mores! senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus3. ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem4 quam tu in nos5 omnis iam diu6 machinaris. [3] an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam7 orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus8? nam illa nimis antiqua praetereo, quod9 C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. habemus10 senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave11, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus. 2. [4] decrevit quondam senatus uti12 L. Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet: nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo13, maioribus14, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica: num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? at vero15 nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. habemus enim eius16 modi senatus consultum, verum17 inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse18, Catilina, convenit. vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non19 dissolutum videri, sed iam20 me ipse inertiae nequitiaeque condemno. [5] castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis21 intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. si te iam22, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. verum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. tum denique interficiere23, cum iam nemo tam improbus, tam perditus24, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse fateatur. [6] quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et vives25 ita ut nunc26 vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus27 ne commovere28 te contra rem publicam possis. multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. 3.

14 comments


  1. It certainly sounds nicer. Although (alas) I do not know what the article is really about – perhaps that is just as well.


  2. Human rights are property rights – not everything Rothbard said was wrong.

    The idea that a society not based on the private ownership of the means of production, distribution and exchange will have “freedom of speech” (and so on) is absurd.

    One can either have “Social Justice” or one can have freedom – one can NOT have both (they are enemies).

    Which means (for example) that the Founders of the American Civil Liberties Union (socialists) were caught in a contradiction – as the left (including the “libertarian” left) still are today.

    This is not just a reply to “July 1987” – it is a reply to Red Flaggers and Black Flaggers in general.

Leave a Reply